De dignitate Sacramenti, et statu Sacerdotali.

Author: CRUX /

Si haberes angelicam puritatem, et sancti Johannis Baptistae sanctitatem, non esses dignus hoc Sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum et sumat in cibum panem Angelorum. Grande myterium et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non est concessum. Soli namque Sacerdotes in Ecclesia rite ordinati potestatem habent celebrandi et Corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens verbo Dei per jussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi est principalis auctor, et invisibilis operator, cui subest omne quod voluerit, et paret omne quod jusserit.

Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio sensui aut alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende igitur et vide cujus ministerium tibi traditum est per impositionem manus Episcopi. Ecce Sacerdos factus es, et ad celebrandum consecratus: vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificum offeras, et teipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinae, et ad majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus, et aliis bonae vitae exemplum praebere. Ejus conversatio non cum popularibus hominibus, sed cum Angelis in caelo, aut cum perfectis viris in terra.

Sacerdos sacris vestibus indutus Christi vices gerit, ut Deum pro se et pro omni populo suo suppliciter et humiliter roget: habet ante se et post se Dominicæ Crucis signum ad memorandam jugiter Christi passionem. Ante se Crucem in casula portat, ut Christi vestigia diligenter inspiciat, et sequi frequenter studeat. Post se cruce signatus est, ut adversa quaelibet illata ab aliis clementer pro Deo toleret. Ante se Crucem gerit, ut propria peccata lugeat;post se, ut aliorum etiam commissa per compassionem defleat, et se medium inter Deum et peccatorem constitutum esse sciat, nec ab oratione, nec ab oblatione sancta torpescat, donec gratiam et misericordiam impetrare mereatur. Quando Sacerdos celebrat, honorat Deum, Angelos laetificat, Ecclesiam aedificat, vivos adjuvat, defunctis requiem praestat, et sese omnium bonorum participem efficit.


THOMAS À KEMPIS DE IMITATIONE CHRISTI [LIBER QUARTUS ]




Vox Christi dicit...



Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Panis quem ego dabo caro mea est, pro mundi vita. Accipite et comedite: hoc est Corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Qui manducat meam carnem, et bibit meam sanguinem, in me manet et ego in eo. Verba quae ego locutus sum nobis, spiritus et vita sunt.


AMA Y ADORA

¡VIVA CRISTO REY!

¡VIVA CRISTO REY!