Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos ·
maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos ·
quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et
fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
haec mando vobis ut diligatis invicem
si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed
ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundos
mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me
persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem
non habent de peccato suo
qui me odit et Patrem meum odit
si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et
viderunt et oderunt et me et Patrem deum
sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre
procedit ille testimonium perhibebit de me
et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
Jn15,12-27
Como Él nos ama, ejemplo para ser Perfectos,
·
Dios no pide imposibles...
·
¿cómo es pues posible?
Con la Transfiguración de nuestra Vida en Cristo,
querer lo que Dios quiere, Escuchar a Padre, sin tener que pedir que nos lo muestre...
buscar Su Volundad y caminar junto a ella, próximos
No hay otro Camino, es Él.